monumenta.ch > Plinius > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 78
{XV} rariores serendas in campestribus convenit. populos et fraxinos, quia festinantius germinant, disponi quoque maturius convenit, hoc est ab idibus Februariis, plantis et ipsas nascentes. in disponendis arboribus arbustisque ac vineis quincuncialis ordinum rato vulgata et necessaria, non perflatu modo utilis, verum et aspectu grata, quoquo modo intueare, in ordinem se porrigente versu. populos eadem ratio semine quae ulmos serendi, transferendi quoque e seminariis eadem et silvis.